Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
Stephanum iuniorem, Catholicum insectatus est; cuius clientelarn suscepturus Pontifex Yrbanus V. Ludouico, Hungariae regi, has querelas proposuit: Banus Bosniae, senior frater eius, sequens suorum progenitorum vestigia detestanda, ac fouens ac defendens haereticos, ad illas partes, quasi ad sentinam foetidam de diuersis mundi partibus confluentes, ipsum Stephanum, abiecto fraterno amore, persequitur, et hactenus grauissimis damnis attriuit, ac partem haereditatis sibi denegauit exhibere. — Adiecit preces, vt a fratris iniuriis Stephanum vindicaret." Raynald apud Farl. tom.IY. p. 161. Bello hoc contra Bosnios, qui Bazaradum quemdam crearunt regem, qui continuo Bodonium (Vidin) oppidum regium, praesidio aliquo Vngarorum firmatum ohsidet, ac proditione popularium capit , caesis compluribus Vngaris et quinis Sacerdotibus , Franciscanae disciplinae alumnis , videtur Bencdictus illa merita collegisse, quae Ludouicus Diplomaie praerecitato remuneratus est. CIV. An. Ch. 1369. Idem Vrbanus Stephanum iuniorem JBosniae Banum consolatur. Vrbanus — — confortare fili, habeque patientiam in aduersis, quae sustines amore diuino. Nam praeter Apostolicae sedis fauores et praefati regis (Ludouici) auxilium tibi, Deo propitio, congruo tempore tribuenda, secundum sententiam Domini dicentis: Beati sunt, qui persecutionem patiuntur, quum nulla^ sit maior iustitia, quam fidem semper tenere cathoiicam, ex qua iustutf viuit, et pro eius amore mala quaelibet aequanimiter tolerare ; aeterna praemia consequeris. Ceterum, si vt scripsisti, ad sacram vrbem accesse-