Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

XCVIII. Au. Ch. 1369. Idem Ludouicus omissa Posoniensi exacti­one tricesimam in loco pristino ac consueto exigi mandat. Ludouicus, Dei gratia Rex Hungariae etc. fidelibus suis magistro Henrico, ciui Budensi Tri­cesimatori suo eiusque officialibus in Posonio con­stitutis, salutem et gratiam. Noueritis, quod licet nuper aliis litteris nostris mediantibus Tri­cesimam nostram inPosonio exigere comiserimus, tamen quia ipsa Tricesima, in alio loco exacta fuisse fertur nostrae Maiestati, ideo ex nunc vo­lumus, ex fidelitati vestrae firmiter praecipiendo mandamus, quatenus praedictam Tricesimam no­stram modo prehabito, per nos in Posonio exi­gere commissam, obmissa ipsa tricesime exactione Posonii hactenus facta, in loco pristino et con­sueto, vbi scilicet prius exigebatur, exigere de­beatis, aliud facere non ausuri. Datum in Dios­Geur secundo die festi Beatorum Simonis et Iu­dae Apostolorum. Anno Domini M. CCC. LX. nono." L. S. Ex archivo Poson. 9 XCIX. An. Ch. 1369. Idem Ludouicus triplex priuilegium a La­dislao Quinqueeccles. Episcopo Eremitis de monte Iregh concesaum recenset ac firmat. Ludouicus, Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Piamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque Rex, Princeps Salernita­nus et honoris montis S. Angeli Dominus. Omni­busChristi fidelibus, praesentibus et futuris, prae­sentium notitiam habituris, salutem in omnium

Next

/
Thumbnails
Contents