Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

Aptid Lucium Hist. Dalm. p. 289. Exspectaljatnr etiam ipse rex Tragurium; prouisiones eius gratia factas v, ibid. p. 289-290. L XXXVIII. An. Ch. 1368. Idem Ludouicus possessionem Egyhazosbile , Cojnitatus Zala , fdio Komyan ob crudele homicidium ademtam Stephano , Zagrabien. Episcopo , ac fratri ipsius , in fdelitatis praemium perpetuo confert. Nos Ludouicus, Dei gratia, rex Ilungariae si­gnificamus tenore praesentium, quibus expedit vni­uersis: Quod nos attendentes inviolabilem fidelita­tis constantiam, et fidelem puritatem, Venerabilis in Christo Patris, Domini Stephani, Episcopi Za­grabiensis, dilecti nobis fidelis ? quam ad nos , et ad sacrum nostrum diadema semper et [inde­fesse gessisse et gerere dignoscitur, nec non alia grata, et accepta ipsius seruitia, quibus ipse in cunctis nostris et regni nostri negociis prosperis et aduersis fidelitate sincera, virtute eximia, et laudabili operum adiectione, adeo nostrae studuit complacere Maiestati, vt in eius obsequiosis virtutibus et since­ris complacentiis noster regius animus mitissime conquieuit, etadhuc eadem fultus fidelitate gratos, deuotos et acceptos nobis exhibet famulatus; ratio­ne quorum licet paruum, et exile videatur, ad praesens quodeidem facimushorum respectu, quae facere intendimus in futurum, sua supplicatione nos inducente, quandam possessionem Eghazbilye vocatam in Comitatu Zaladiensi existentem, in qua sub honore omnium Sanctorum Ecclesia lapi­dea constituta existit, et fundata , ac alias quaslibet possessiones et tiura possessionaria Ioannis, lily Pauli, dicti Komyan , et Ladislai filii sui, qui ex

Next

/
Thumbnails
Contents