Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
agnoscens, eandem etiam terram litigiosam eisdem hominibus iuxta iudiciarium commissionem suam, statutam extitisse comperiens, reliquisset et commisisset eisdem in causam attractis, et eorum haeredibus, iure eis attinenti perennaliter possidendam, saluo iure alieno." Ex archivo Camerali. LXXVII, An. Ch. 1368. Sigismundus , futurus Rex, nascitur, Anno M. CCC. LXVIII. respexit Dominus patriam Bohemie, que cum sit Jata, et vnicum superstitem habeat haeredem, donauit nobis alium: nam XV. mensis Februarii natus est D. Imperatori nostro ex D. Elisabeth Imperatrice, sua coniuge, fiiius lertius in ordine, cui nomen Zigismundus impositum est in baptismo. Et iuste hoc nomine appellatus est: quia eius parentes ambo cum B. Zigismundum in Ecclesia Pragensi quiescenlem, speciali veneratione colerent, liunc filium meritis et intercessione S. Martyris predicli sine dubitatione qualibet impetrarunt." Apud Dohner Mon. Tom. IV. p. 50. LXXVIII. An, Ch. 1368. C. Stephanus Buhek , Judex Curiae regiae in causa Pauli de Szeplah contra Laurentium de Vitdz sententiam fert. Nos Comes Stephanus Bubek, Iudex Curiae Domini Ludouici, Dei gratia regis Hungariae — — Paulus, filius Nicolai de Scephlak, pro quo Ladislaus de Koxo cum procuratoriis litteris — adstitit contra Laurentium de Vitez, pro quo Petrus, filius Iohannis, cum procuratoriis litteris —