Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
precipiendo mandamus, quatenus deinceps nullos inercatores de Brasso et eius districtu ad solucionem alicuius tributi aut tricesimi, preter tributa et tricesima nostra suprascripta compellere, aut quocunque modo ab eis exigere presumatis, nec ipsos aliqua de causa impedire, aggrauare vel arrestare audeatis. Secus sicut grauissimam indignacionem nostram incurrere formidatis, facere non ausuri. Datum anno Domini M. CCC. LX. octauo, in vigilia Sancte Agnetis virginis et martyris." Ex autliographo Brassouiensi. LXXVI. An. Ch. 1368. Ladislaus, Jiegni Ilungariae Palaiinus, JVubiles de Egyhazas - Gamas terras non Vduornicorum ac Agazonum regiorum , sed proprias tenere attestatur. Blasius Sacerdos, legitimus Procurator Domini Ludouici regis litteras affirinatorius Domini Ladislai Palatini septimo die congregationis suae generalis vniuersitati JNobilium Comitatus Somogiensis, feria quarta proxima post festum — — Anno Domini M. CCC. sexagesimo octauo prope Somogyvar celebrate exortas ipsi Domino Ladislao Palatino praesentauit exprimentes: Quod Vice-Comes, ludices Nobilium, Iuratique Assessores eiusdem congregationis super facto iurium possessionariorum regalium praeter portionemAbbatis de Tykonio, in possessione Egyliazas Gamas habitorum ad petitionem le^itimam procuratoris ipsius Domini Ludouici regis requisitionaliter affirmassent, quod in possessione Fel-Gamas, alio nomine Egyhazas-Gamas, absque portione Ioan-