Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

et habendam; imo dedit, donauit et contulit co­ram nobis. Datum feria tertia proxima ante fe­stum Epiphaniae Domini. Anno eiusdem Miile­simo trecentesimo sexagesimo octauo." Ex authographo ; eruit Georg. Gyurikovics. LXXIV. An. Ch. 1367. Idem Capitulum Dominam Elisabeth con­sortem Pongor, portionem suam in Rete Ladislao et proximo ipsius vendidisse , fatetur. Nos Capitulum Ecclesiae Poson. memoriae commendantes tenore praesentium significamus, quibus expedit, vniuersis: Quod nobilis Domina Elena vocata, consors Ioannis, filii Stephani de Rete, filia vero quondam lacobi, filii Matheus, filii Weden, coram nobis personaliter comparendo, extitit confessa viua voce: Quod ipsa duas totales portiones suas possessionarias, vnam videlicet in possessione Rete , aliain scilicet in possessione Welk, Ioannis, filii Thomae, quae fuisset quon­dam — nunc apud Magistrum Nicolaum, fili^m Leukus de Chalokoz, Vice-Comitem et Castella­num Posoniensem, pro pignore habitam, vt di­cebat, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinen­tiis vniuersis praefato Ioanni, filio Stephani, Do­mino et marito suo, tum ratione coniugalis amo­ris, tum etiam pro viginti quinque marcis auri, marcarum quamlibet cum — pensis computando plene per eundem sibi datis, sicut retulit et per­solutis, vendidisset, dimisisset et contulisset iure perpetuo irreuocabiliter in filios, filiorum suorum, et haeredum per haeredes possidendas, tenendas, pariter et habendas; imo dedit, donauit et contu­lit coram nobis; dando etiam eidem Ioanni Ma-

Next

/
Thumbnails
Contents