Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

tis reuerentia, per quem reges regnant et Princi­pes dominantur, vehementer insidet, et ad eius nominis cultum mentis nostrae acies sedule occupa­tur, atque tanto nos ante oculos misericordiae ipsius credentes maiora miserationis dona percipere, quanto eius seruitoribus propensionis nostri officii munus studuerimus salutiferura impetiri. Huius­modi bonam voluntatem dictae Dominae reginae, Genitricis nostrae peramandae, regio pensantescum fauore volentesque et ex. animo cupientes eiusdem matris et sinceris affectibus, quo sacro diuino elo­quio amonente solenniter per nos iubetur venerari, secundum desiderium sui animi, et suauitate natu­ralis dulcedinis, ac toto rconamine honoris vtrius­que zelo occurrere filiali , potissime vero cb spem et deuotionem nostram, acferuentis desiderii affe­ctum, quem ad ipsam praeclaram Virginem Ma­riam , quae nos in diuersis nostris casibus fouit et protexit, subcuius speciali spe nobis victoriose tri­umphantibus vsque ad haec tempore cuncta prospe­re successerunt, et succedunt de praesenti, ac no­stra potentia longe lateque diffusa, confiniaque regni nostri, cui auctore Domino feliciter praesi­demus, continuo ampliata, et mirifice extitit dila­tata , gerimus et habemus pacationem, cui e con­uerso obsequiosis virtutum operibus cum gratia­rum actione multiformi teneinur occurrere, in­terna deuotione, praemissae possessionariae do­nationi, coliationi, largitioni elemosjmariae, ac piae prouisioni, per eandem Dominam reginam , Genitricem nostram charissimam modo , quo supra prefatis claustro Beatae Mariae Virginis de veteri Buda, et reliciosis Dominabus Sanctimonialibus in eodem Deo iugiter famulantibus modo quo supra.

Next

/
Thumbnails
Contents