Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
praecipuos Haliczensium sibi conciliasset, Polowczonuin succursu fretus, Colomannurn Halicziae obsidet; fameque ad faciendam deditionem compellit. Anno 1218. comparatis, auctisque copiis auxilio cumprimis soceri sui restitutus quidem Dominio Colomannus fuit; ast demum amissa cruenta suorum pugna, in victoris Mstislaui, Poloczorum copiis aucti, captiuilatem, cum Regina Salomea, redactus est. Iiem tragicam Dlugossus amplissime persequitur: „Quae res, inquit, Rutlienorum animos, fluxam suapte fidem h abentium, a Colomanno cum eis inconsultis confecta coronatio fuerit, et abalienauit, et in odium atque irritationem perduxit; portendentibus coronationem ipsam, et ritus ipsorum, et generis exlerminium effecturam. Omnes itaque in Colomannum conspirant, et exercitibus Colomanni, qui eum in Russiam duxerant, ad Vngariam reuersis, dum se Colomannus tutum crederet, Ruthenorum Princeps Mscislaus, ob praestantiam Chrobi appellatus ? Ruthenorum et Polowczonum adiutus auxilio , Haliciam perueniens, nonnullis Habcziensium fortalitiis ac curiis captis ac spoliatis, et incensis, ad Halicziensem quoque arcem obsidionem admouit. Expugnata et capta Arce Halicziensi a Ruthenis, plurimi Polonorum et Vngarorum Proceres occisi, aut capti sunt. — Nouus etiam Colomannus Rex eiectus fuga, Vincentio ( KadlubKone) Cracouiensi Episcopo, et Iwone Cancellario Pol oniae, simul fugientibus, sibi consuluit.— Eie— ctionem filii sui Colomanni de Regno Halicziensi Andreas Vngariae Rex , moleste ferens expeditionem insigncm in Ruthenos inagno sumtu, et cura parauerat3 a Meskone Albo, Monarcha Polono-