Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

nominatae , ac territorii, et pertinentiaruin eius­dem vicinis et commetaneis suis vniuersis, Nobili­bus etiam aliis, ac fide dignis et idoneis personis inibi conuocatis , et praesentibus accedendo, ean­dem luxta formam lileralium instrumentorum ipso­rum, et distinctiones seu cursus antiquarum sua­rum metarum vndique reuidendo , et melatim per­lustrando reambulasset, reambulationeque et me­tarum eiusdem reuisione, ac ab aliorum possessio­nariorum iurium separatione et distinctione factis hos situs villarum seu terras, possessiones et prae­dia sub praedictorum antiquorum terminorum con­clusione, seu terminos intra eosdem consistentes et existentes , quae ab olim ad eandem ciuitatem no­stram pertinentes, et SUJJ vna Jibertatis praeroga­tiua cum eadem ab antiquo existentes fuissent, di­iigenti et omni fidelitatis studio palam et occul­te inuestigando, fore reperisset; quorum quidem praediorum , villarum, seu sessionum sub inclusio­ne praedictarum metarum consistentium nomina sunt haec: videlicetvilla Korumpach, Abucuk, villa Zachary, villa Ieklini, villa Falckamarii, villa sanclae Margarethae, villa Kois , villa Prakonis , villa Heu­chandi , villa Schwedleri; quarum quaedam populo­sae, quaedam vero habitatoribus (vaeuae) haberentur. Metae autem praedictae ciuitatis noslrae Golnicz­banya appellalae , prout idem Magister Georgius Maiestati nostrae retulit, hoc ordine distinguuntur: quod meta prima incipit a via Diiry, et. tendit vs­que ad domum Heremitae: deinde vsque ad mon­tem boum , qui Wkurhygh vulgariter nuncupatur, et ibi flectitur, et tendit ad caput cuiusdam fluuy, Szmolnyek nominati; et exinde protenditur ad do­mos seu edificia, in quibus ferrum flari et purga­ri consueuerit; et postmodum direcle procedendo

Next

/
Thumbnails
Contents