Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
scensus frequentatos, et vcxationes multiplices, quibus populi monasterii de Saagli fuissent aggrauati, et adeo in numero pauci facti, quod nisi eisdem de benignitate sua regia misericorditer succurrisset, non potuissent inibi amplius commorari, nec aliquod seruitium fratribus impendere Monasterii praenotati; et ne propter defectum populorum in monasterio eodem diuinae laudis organa suspendantur, vel penitns conquiescant, sed ad culluin diuinum augmentandum, tum etiara ad instantiam Dominae reginae, charissimae consortis suae, cuius idem Monasterium proteclioni fuisset, subiectum, taliter concessisset, quod populi eiusdem monasterii, cuiuscunque conditionis existant, nullam collectam seu exactionem, quam in antea in denariis, victualibus seu rebus aliis, quibuscunque per regiam Maiestatem indicere contingerel, et etiam violento descensu quorumlibet in perpetuum exemisset. Exhibuit etiam quasdam litteras patentes Dominae Elisabeth, Dei gralia condam olim reginae Hungariae, continentes, qnod eadem Domina regina tributum Ecclesiae suae de Saagh, quae ratione patronatus ad ipsam pertineret, quod secundum continentiam priuilegii Domini Stephani regis, piae recordationis, charissimi soceri eius • dem, in villa Palotha fuisset exigi consuetum reddidisset et restiluisset eidem Ecclesiae de Saagli, sicuti antea habuisset, tenuisset et possedisset. Quae omnia Domina Elisabeth, Dei gratia regina llungariae, suis lilteris patentibus raediantibus confirmans acceptauit. Exhibuit etiam litteras Excelientissiini Principis Domini Ludouici, Dei gratia regis Hungariae, in quibus vidimus contineri; quod idem Dorainus noster rex tributum de Saagli, 12 *