Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
fllii Ioliannis de Teszer inferiori, huiusmodi diuisionem et ereetionem melarum de parcium i 1consensu ordinassent; quarum -videlicet melarum cursus se habet in hunc modum: Primus enim distinctionis et separacionis terminus sunt due mete iuxta antiquum decursum fluuii, qui vulgariter Sebnyche dicitur; ab hinc de eadem plaga orientali transeundo versus occidentem venitur ad vnum locum, iuxta quem iterum sunt due mete terree; tandem reflectendo versus septemtrionem, pertranseundo iacum, iterato sunt due mete terree, de quibus venitur ad occidentem ad fluuium Sebnyche dictum, in cuius ripa est vna meta terrea; pro partibiis vtrisque; dehinc saliendo ipsum fluuium Sebnjche, in opposito iterum vna meta terrea^ abhinc versus plagam orientalem transitur ad vnum colliculum, iuxta cuius latera sunt pro meta due arbores pjrorum; deinde vlterius proCedendo directe per plagam occidentalem, venitur ad Ecclesiam Beati Michaelis Archangeli, cuius ecclesie media pars est Ladislai et Iohannis, filiorum Petri, fiiii Bede, et altera eiusdem pars Michaelis, filii Iohannis; tandem transeundo ab eadem Ecclesia versus Septemtrionem, venitur ad vnam graminosam viam, per quam transitur et venitur ad vnam arborem Iljcis, que vulgariter Tolgfa dicitur, vbi sunt due mete teree; dcinde modicum vlterius per eandem plagam Septemtrionalem venitur ad viam argillosam, que ducit versus occidentem ad locum virgultorum, qui vulgariter Haraszt dicitur, vbi sunt due mete terree, procedendo vlterius per eandem plagam venitur ad arborem, que vulgo Fagaifa dicitur; sub qua est vna meta terrea, ad eandem plagam vlterius