Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
g i o n c s R ii t h e n o r u m ad Poloniae regnum spectare permittat." Lib. VI. col. 566. Hac de renunciatione Kadlubko, his omnibus synchror nus, nihil nouit! 15. Galicia breui Lodomeriae accessione auctior ad Hungariam rediit. Wlodomiro enim An. 1198 sine liberis exstincto, Romanus, Lodomeriae Dux, quem Lestko Polonus Galicianis denuo vi et armis obtruserat, postquam in suos, vicinos, ipsos adeo Poionos, immaniter saeuiisset, A. 1205 horum armis caesus occubuit. „11 lo quoque in tempore Romanus, potentissimus Princeps Ruthenorum saepedictus, Duci Lestkoni tributa denegat, audaciterque suo imperio se opponit, ac manu potenti metas Poloniae aggreditur insperate; quod dum auribus Lestkonis jjerstrepuit, illico in Zawichost sibi occurrit, in eumque irruit. — Sic Romanus, qui oblitis beneficiis per Kazimirum et Lestconem, fiiiuin eius, sibi quam pluries impensis, fratres suos impugnare jjraesumit, a gladio corruens, in loco certaminis expirat. Et hoc anno Domini M. CCCV." Ita Boguphalus 1. c. p. 56. Danielem, quem Romanus inGaliciae, ac Lodoineriae Ducatibus successorem reliquerat, Princeps Tchernigowiensis, Mistislaus, Rurici Magni Principis auxilio, spoliare regno moliebatur; ast suppetiis Andreae II. R. H. stipatum eiicere haud potuit: „Ruricus Magnus, Princeps Chiowiae, misit ad Ducein Tschernigowiae, et osculabatur cum ipso crucem in signum pacis et amicitiae, euocatis mox in subsidium Polowcziis, mouerunt contra Haliciam. Quo audito Rex (Korol) suppetias exjiediit llalitziam, Duci Danieli Bomanouitsio. Aduenienles Lachovvi 2