Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
taneis suis inibi legitime conuocatis et praesentibus accessissent, et eandem in duas diuisissent partes coaequales; quarum vnam videlicet a parte memorate ville Episcopalis, Sard vocate, prefato Domino Dominico Episcopo et eius Ecclesie, et ville prenotatis, aliam vero partem supra dicte ville vestre, et vsui populi eius funiculo distribucionis mensurando statuissent perpetuo possidendam ; nouas metas diuisionem ipsius terre demonstrantes in locis necessariis et opportunis erexissent lioc modo: prima enim meta incipit a quodam monte inter duos montes maiores, vnum a parte Ighen, Eles-BercK et a parte Sard Szeges Berch, vocatos, a parte occidentali; et ab hinc descenditin latere eiusdem montis in quodaui loco puro, inter nemora, in quo prius vinea extitisset, est alia meta de nouo erecta, et dehinc in pede eiusdem montis est iterum vna meta penes nemora erecta, et preterea currendo versus villam regalem, Karkou vocatam videlicet ad partem orientalem , in terris arabilibus erexissent vnam metam, ab hinc versus eande m plagam per bonum spacium eundo in eisdem terris arabilibus erexissent similiter vnam metam; ab hinc paulisper pergendo confodissent siinililer vnam metam terream, et deinde similiter in eisdem terris arabilibus versus eandem plagam eundo erexissent vnam metam , similiter terream; de hinc per eamdem plagam, vt premittitur, per modicum spacium gradiendo vnam metam terream erexissent; deinde in eisdem terris arabilibus prope quamdam viam magnam et publicam, qua itur de possessione Sard versus possessessiouem Ighen vocatam, iuxta quemdam fluuium, Ighenpataka vocatum, erexissent unam metam, et ab hinc trans-