Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
bullarum sanctissimi in Christo Patris, et Domini Domini Yrbani Papae moderni, sub interclusione sigilli nostri authentici vobis transmittere deberemus, quibus visis et perceptis iudicium et iustitiam in facto domus hospitalis praedictae facere valeretis. Nos itaque visis praedictis vestris litteris et perceptis, petionibusque vestris salisfacere cupientes, vt tenemur, tenorem praescriptarum bullarum Domini nostri Papae, et continentiam sub transumpto, nobis directam, in praesentibus nostris literis vobis transmittimus in haec verba: Vrbanus Episcopus (v. ad An. 1345), Nos itaque volentes mandatum Apostolicum reuerenter et huniililer exequi, vt tenemur, fraternitati vestrae intimamus, notificamus, et tenore praesentium denunciamus, qujatenus vos a receptione praesentium infra terminum in praedictis litteris Domini Papae praefixum, omnia et singula in litteris memoratis Apostolicis contenta, sub poenis in eisdem expressis, adimplere ac effectui iuxta seriem earumdem mancipare curetis; tenorem autem dictarum litterarum Apostolicarum, iuxta mandatuin eiusdem Sedis Apostolicae nobis in dictis suis bullis munitum, sub manu publica, sigilloque nostro Authenlico communitum, fraternitati Vestrae duximus transmittendum. Datum JBudae vigesima quarta mensis Augusti. Anno Millesimo, trecentesirno sexagesimo sexto. Praesentibus discretis viris Dominis Stephano Budensi, Ioanne Vice-Comite Capellae, lauriensi Praeposito, et Magisto Gallo, Conciue Strigoniensi , Cancellario nostro, ceterisque quam pluribus vocatis et rogatis. Et quia frater eharissime factuin praemissum, vt ex tenoribus, et continentiis dictarum litterarum Apo-