Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

dium. Hic si quidem quodam lemeritatis impetu limites Cazimiri cum latrunculis quondam irrepse­rat et raptas illustrium foeminas transultrina Bar­barorum exterminia iure praedocinii distraxerat; defloratos taceo Virginum flosculos, quosdam etiam immaturos; prostratam siJeo matronarum pudici­tiam, sanctuarium profanatum 5 sacrificii ministros inter sacra, in sacris infulis, a cornu altaris per­tractos; sacerrimi foedatam religionem temporis, imo reginae coelorum ignominiam, sacro assum­tionis die, tarn execrabile flagitium sacrilega non horruit irreuerentissime calcare reuerentiam eius tanta impietas, quam ob causam idem sceleris auctor, in exilium a Cazimiro actus. Non iniuria igitur seueriorem eius indignationem trepidare de­buit, in cuius maiestatem cursu tam teraerario im­pegit; quia tamen ad piissimum Cazimiri numen supplex confugit, desperatae licet veniae succes­sus ipsi non defuit. Non solurn enim temeritatis indultionis, sed et consolatricis beneficium gra­tiae apud summum Principis oracuium assequitur. A Principali namque Serenitate missus est Palatii Princeps Nicofaus, ille famosissimus, et filium Piegis (Andream), quod cunctis yidebatur orientalibus impossibife, cum omnibus Pannoniorum pompis, ac potestatibus potenter era­dicat, et exule.m regno restituit. Sic manus ea­dem, illi vulnus, opemque tulit. Vnde cuncta> orientalium regna tantus horror concussit, vt omnes ad Cazimiri nutum plusquam tremulum folium contremiscerent." 1. c. p. 780—1. Ad verbum con­sentit Boguphalus I. c. p. 48. 15. Grandibus id factum fuisse iniuriis; euentus multipliciter docuit. Galiciani sane taui

Next

/
Thumbnails
Contents