Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

ditlia, quam diximus, fillus, regnique Galliciae heres, pari laborauit aduersitate: „Mortuo au­tem filio regis Pannoniorum, viro Iudithae , Bo­leslaus Crispus ipsam cuidam Principi llussiae (Mi­ceslao) dederat in vxorem; de quo plures filios procreauerat in Haliczensi principatu agens, et cum primogenitus eiusdem (Colomannus) nepos Pannoniorum regis, regnirai Halicziae a fratribus et a vitrico restitui velut primogenitus, et ad ipsum ex successione paterna spectatum, petiisset; mater eius ad iussum viri, vt creditur, negabat ipsum filium suuin esse; asserens suppo­situm ; viro suo complacendi gratia. Et ob hoc successio sibi in regno Haliczensi negabatur. Ka­zimirus auunculus eius, sororis dictis incredulus, nepotem restituit Haliczensibus. Qui post reces­sum Cazimiri, auunculi sui, veneno a suis, sibi propinato, fuit extinctus." Boguphal. 1. c. p. 48. ConsentitYincentiusKadlubko incj[uiens: „Kazimi­rus Russiam ingressus primam Brestiensium vrbem agreditur tam viris, quam arte et situ loci muni­tissimam; obsidionem vndique arctat angustiis. — — Sic tam vrbe potitus, quain victoria, sororis suae primogenito, a fratribus per errorem eiecto, principatum restituit. Sed modico tempusculi in­teriectu, Princeps institutus veneno a suis pro­pinato exstinguitur." Apud Dlugossum ed. Lips. cap. XIV. col. 86. 11. Scelus Galicziensium atrox, in Princi­pem Colomannum admissum, fiduciariis Regni Hungariae inGalliciam, ac Lodomeriam iuribus viam struxit apertiorein. Wladoirtirus quippe Ia­roslaides, quem tumultuarie sibi Ducem coop­tarunt, a Casimiro Polono facile regno profliga-

Next

/
Thumbnails
Contents