Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
An. Ch. 1359. Ludouicus R. II. iura , et posessiones Ecclesiae TVeszprim. titulo praescriptionis triginta annorum confirmat. Ludouicus Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae , Seruiae, Gallieiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex, Princeps Srlernitanus, et honoris' Montis Sancti Angeii Dominus. Omnibus Christi fidelibus praesentibus , et fuluris praesentium notitiam habituris salutem in omnium Saluatore. Honor et sublimitas regalis culminis tanto excellentius supernae illustrationis lumine decoratur. Quanto deuotius domum Domini Orationis, in qua quotidie ad salutem iiumani generis Dominus immolatur, ab omni inquietudine liberam curauerit custodire, cum enim domum orationis suam Dominusin Evangelio fateatur , profecto patet illum Dominicis obtemperare iussionibus qui personas Deo famulantes fovet, et diligit, ac in Bonis temporalibus illaesos conseruat, et indemnes. Pr^inde ad vniuersorum notitiam barum serie volumus peruenire. Quod cum nos Spiritus Sancti gratia suggerente, quae ad bonum suadet vnumquemque, intuitum nostrae Serenitatis, vt ex officio praeassumpti Regiminis debemus, et tenemur — — Ecclesias Regni nostri, in Ecclesiam Veszprimiensem sub bonore Sancti Micliaelis Archangeli constructam conuertissemus, eandem nonnullis Priuilegys, et Literalibus munimentis, super possessionibus, et Iuribus suis confectis, dudum propter impacati temporis discrimina perspeximus fore destitutam. —Nos itaque pericula, et mala innumera, quae ipsi Ecclesiae Dei ex huiusraodi defectu nociuo euenirent, anxie cogitantes,