Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
lu Hunten. existentem, asserentes, olim condicionarios regales in eadem perstitisse, nomine nostri iuris recaptiuassent. Qur quidem Petrus ibidem in instantia exhibuit nobis quasdam litteras patentes Nicolai Palatini, et Iudicium Nobiiium dicti Comitatus , in quibus inter cetera clare vidimus contineri: Quod, cutn idem Nicolaus Palatinus de huius rei veritate experiri cupiens praenominatos iudices Nobilium, Iuratosque Assessores ipsius Comitatus Hunlen. in eo ? vt qualiter eis premissorum veritas constaret, faterentur, habuisset requisitos; iidem Iudices Nobilium, luratique Assesiores eiusdem Comitatus fide eorum mediante, ac fidelitate debita nobis et nostrae Sacrae Corouae Regiae pro dicenda veritate, et iustitia obseruanda, tacto viuifice Crucis Signo praestita, praedictam possessionem Teszer dicti Petri fuisse, et esse , et nunquam ad Castrum Dragul pertinuisse, vnanimi et concordi testificatione affirmassent; de eo aulem, vt dicta possessio Teszer ad ipsum Petrum titulo emptitio deuoiuta extitit ? per priuilegiales litteras honorabilis Capituli Ecclesie Strigon. conspectui nostro praesentatas, nos certitudinaliter informauit. Supplicans idem Petrus humiliter et deuote nostre Maiestati, vt prefatam possessionem suam emptitiam, per prefatos procuratores nostros modo premisso recapliuatam, a conditionaria seruitute dicti Castri nostri Dragul exemptam, et absolutam, noue donationis nostre titulo intuitis suis meritoriis seruitiis sibi et suis heredibus conferre, et perpetuare dignaremur. Nos itaque rememoratis, et in memoriam nostre celsitudinis reductis iidelitatibus, et seruitiis, seruitiorumque preciarissimis meritis, praefati Pelri, fiiii Rede, que