Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

CCCLI. An. Ch. 13G6. Conuentus S. Ilippolyti de Zobor super prae­dio Balydn per Monasterium de iuxta Gron, filiis Dominici de Bdlvan , elocata, testimoniales dat. Nos Conuentus Monasterii Beati Hypoliti Mar­tyris de Zobor, meraoriae commendamus: Quod religiosus vir l)ominus frater Severidus, Abbas monasterii Sancti Benedicti de iuxtaGron, sua et conuentus loci eiusdem in personis, ab vna, parte vero ex altera, Georgius et loannes, filii Domi­nici de Balvany coram nobis personaliter consti­tuti, confessi sunt oraculo viuae vocis isto modo: quod praefatusDominus Abbas praedium seu ter­rampraetacti monasterii Balvany vocatam, quatuor aratrorum mensurae regalis sufficientem, in Comita­tu Barsiensi existentem, cum cunctis vtilitatibus et attinentiis eiusdem vniuersis, praefatis Georgio et Ioanni pro eorumdem fidelibus complacentiis et seruitiis, pro censu annuali ad duntaxat benepla­citum ipsius Domini Abbatis et Conuentus praedi­cti locasset et dedisset, imo dedit, locauit vten­dum et liabendum, ita videiicet: vt praelibati Ge­orgius et Ioannes, aut eorum liaeredes pro vsu conseruatione praetacti praedii, seu terrae singu­lis annis medio tempore consona (sic) praescriptae terrae, scilicet in festiuitate Beati Martini post se sequentibus, duas marcas denariorum praeli­Lato DominoAbbati etConuentui in praetacto mo­nasterio dare et persoluere teneantur, litterasque eiusdem conuentus super ipsas solutiones idem Ab­bas eisdem dare assumpsit, in futurum vero quail­docunque iam fati Dominus Abbas et Conuentus praescrrptum praedium, seu terram ab iisdem re­cipere et reha.bere vcllent, cx tunc ij>si Geprgius

Next

/
Thumbnails
Contents