Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

ret possessioni Gava praenominatae. Quibus sic habitis idem Laurentius, procurator praetacli Ste­phani, filii Pauli obiecerat eo modo* quod metae ipsius ciuitatis Patak annotatam possessionem Gava nulla sui parte attingerent, sed ipsi ciues de Patak vltra trium vel quatuor possessionum seu villarum metas modo praemisso potentialiter venientes, prae­missa perpetrassent, etin eo seidem Stephanus ad iu­ridicam assertionem vicinorum et commetaneorum, comprouincialiumque suorum Nobilium promptus esset submittere, et paratus. Ynde quia ad ream­bulationem metarum possessionis Gaua, et dictae ciuitatis Patak , ac ad reuidendum et resciendum id: vtrum ipsum pratum litigiosum intra metas dictae ciuitatis Patak, vel annotatae villae Gaua exi­steret et adiaceret, modo infrascripto faciendas, reginaies et dicti Conuentus de Lelez homines transmitti debuerant necessario; idem Magister Tauernicorum reginalium ipsi Conuentui scribendo eorum amicitiam petiuerat reuerenter, quatenus ipsorura darent homines vtrisque partibus pro te~ stimoniis fide dignos, quibus praesentibus homines reginales infra declarandi, in octauis festi B. Geor­gii Martyris tunc venturis, et aliis diebus, ad id sufficientibus, ad facies dictarum ciuitatis Patak, et villaeGava vocatarum, vicinorum et commeta­neorum suorum legitimis conuocationibus habitis, et partibus, vel earum, legitimis Procuratoribus praesentibus accedendo primo melas dictae posses­sionisGava iuxta demonstrationem] praefati Stepha­ni, filii Pauli, et demum metas dictae ciuitatis Pa­tak ex parte ipsius possessiouis Gava, secundum de­monstrationem praescriptorum ciuium dePatak, ex parte ipsiuspossessionisGava secundum demonstra-

Next

/
Thumbnails
Contents