Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
iure et titulo ipsi praescripta iura Ecclesiae suae possiderent et tenerent, scire, praedictaque eoruin instrumenta exhiberi postulasset et per eosdem; his itaque auditis et perceptis praenominatus Georgius, filius Petri, et Michael, filius alterius Petri, pro 6e ipsis personaliter, et pro aliis praedictis in causam attractis, videlicet Demetrio, dicto Guor, Andrea, filio Petri, Demetrio sartore, Petro dicto Altal, et Andrea, filio Gregorii, cum procuratoriis litteris Conuentus Sumiigh in praesentiam Detrici Bubek exurgentes respondissent ex aduerso: Quod ipsi et alii ipsorum fratres et proximi in dictis duabus viliis Gamas residentes tenores et formam litterarum priuilegialium Domini Andreae regis, quae scilicet litterae iura possessionaria ipsiusMonasterii Tjkoniensis in eisdem Gamas habita, ordine praescripto, specifice et metatim declararent et exprimerent, nullo obstaculo contradictionis possent et valerent obuiare, ex eo, quia ipse Abbas et Ecclesia Tykoniensis in dictis eorum iurib is per metas praescriptas circuindatis pacifice haberentur; ipsi aulem in causam attracti demptis eiusdem iuribus, annotati monasterii extra cursus metarum praescriptarum in eisdem duabus villis Gamas alias haberent portiones per se sitas titulo Nobilitatis ipsos contingentes." E sententia iudiciaria Nicolai de Gara R. H. Palatini per Conuentum de Kapornak Anno 1417 transumta.