Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
cccxxxv. An. Ch. 1366. JSLcolaus Konth PalatLnus super prohibitione per Penhul Magistrum Ciuium Sopron. contra Episcopum Zagrab. iuterposita attestatur. Nos Nicolaus Konth, regni Hungariae Palatinus et Iudex Cumanorum, memoriae commendamus, quod in congregatione nostra generali vniuersitatis Nobiliura Soproniensis, feria prima proxima post festum sanctaeTrinitatis prope Chepereg celebratae, Iohannes ac Stephanus, dictus Penbul, Magister Ciuium Ciuitatis Soproniensis, tam in suis, quam aliorum Ciuium et Hospitum de Sopronio personis^ de medio aliorura consurgendo., per modura protestationis curarunt significare: quod sicut ipsi pereepissent, Venerabilis in Christo Pater ? DominusEpiscopus Ecc-lesiae Zagrabiensis, et Magister Iohannes, fratersuus, filii videlicet Laurentii, filii Comitis de Churna, quasdam possessiones Ekku, Hidegsek, Hamak, Voz, Porpach et Chakan vocatas, cum tributis earum in lacuFertheu, ex eisdem villis exigere solitis, a regia Maiestate sibi dari et conferri postulassent, cum tamen medietas dictorum tributorum ex dictis villis superius nominatis super dicto lacu Fertheu exigendorum ab antiquo regiae donationis titulo ipsis debuerit pertinere, ipsaque tributa ad plenum idem Dominus Episcopus et frater suus exegerit, et exigi faciens portiones ipsorum tributarias antedictas, eos contingentes, pro se occupando. Vnde facta huiusmodi protestatione eosdem Dominum Stephanum Episcopum, et Iohannem fratrem suum a petitione dictarum medietatum ipsorum tributorum et pecuniarum eos contingentium, et sibi perpetuatorum ac occupatione,