Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
quantum ad ciues dictos et ciuitatem spectat, proliibuit manifeste , contradicendo coram nobis praesentium testimonio mediante. Datum in vigilia festi S. Mathiae Apostoli. Anno MCCCLXVI. Ex arcliiuo ciuitatis Sopron. Eruit. Hajnoczy. Dipl. Szechcnyi. T. V. nro 169. CCCXXXI. An. CJt. 1366. Henricus Abhas de Pilis vineas colonis su~ is erga decimas solum per.dendas concedit. Nos Henricus Abbas Monasterii Beatae Mariae Virginis in Pelis, totusque Conuentus loci eiusdem memoriae commendantes signifiamus tenore praesentium quibus expedit vuiuersis: quod nos reformationem possessionum memoratae nostrae Ecclesiae desolatarum, pro nostris viribus cupientes, de quorum vbertatibus laborum sacrarum aedium Ministri corporis suscipiunt alimentum , vt duin populi in nostris possessionibus diligentius et ferventius laboribus insistant, omnibus in terra nostra Bethil vocata , in Wronsich existenti, prope villam Henig vocatam, in Comitatu Strigoniensi habitam, vineas plantare et facere volentibus, vndecunque, vel vbicunqtie commorantibus, specialiter tamen in villa Henig existentibus talem duximus libertatis praerogatiuam concedendam, quod de dictis vineis nullum terragium, seu censum dabunt, nec dare perpetue a nobis et nostris successoribns compellentur, sed tantummodo veram et iustam decimain in monte, vel in villa de meliori vultu, secundum quod nostro dscimatori vtilius vi-* debitur, expedire, dare et soluere sine contradictione aliquali tenebuntur. Si qui vero hoc ipsiun facere negligerent, et decimam nostram de vineis,