Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

cum omnibus suis vtilitatibus quouis nomine vo­citatis, spectantibus et pertinentibus ad eandem, praeter decimas eiusdein possessionis, quas pro nobis et Ecclesia nostra reseruauimus, eidem Ma­gistro Cosmae de nouo et vice altera ad populan­dum et multitudine populorum decorandum, sub annuo censu, sub fundo annuali, ex data praesen­tium vsque expirationem quindecim annornm in­tegrorum, in octauis festi Beati Georgii Martyris, sine transmutatione coram conuentu Cruciferorum Domus bospitalis Ecclesiae Beati Regis Stepliani de Alba, nobis per eundem persoluendis, sub eisdein metis etterminis, quibus eadem ab antiquo per nos extitit possessa, duximus locandam et ad manus eiusdem et filiorum suoruin assignandam quiete et pacifice possidendam, tenendam, pari­ter et habendam. Hoc tamen specialiter decla­rato, et per eumdem Magistrum Cosmam sponte assumpto, quod si ipse vel sui filii a data prae­sentium vsque ad tertiuin annum ad minus cum sex Iobbagionibus dictam possessionem nostram populare non curauerit, et fructus eiusdem in va­nuUi perceperit, et hoc nobis manifestum extite­rit, ex tunc nos eandem possessionem nostram ab eodem auferendi plenariam habebimus facultatem, contradictione eiusdem et filiorum suorum non obstante; si quem autem. praedictorum termino­rum et annorum idem Ma«ister Cosmas vel filii D sui non teneret vel non tenerent in soluendo, ex tunc poenain duppli incurret vel incurrent eo facto: euolutis autem ipsis quindecim annis et completis idem Magister Cosmas vel filii sui, eandem pos­sassionem nostram multitudine populorum bono modo decoratam, sub eisdem metis et cum omni-

Next

/
Thumbnails
Contents