Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

» tioues possessionum apud manus alienas, et apud manus ipsorum habitarum, recaptiuationes, re­ambulationes et metarum suarum renouationes et ad alia, quae talibus in processibus fieri consue­uerunt, facienda, gratiose datis et concessis, ho­nore condecenti receptis, iuxta earumdem conti­nentiam, vna cum Petro ? filio Martini de Zabo, homine vestro, inter alios homines vestros in iis­dem litteris vestris nominatim conscripto, homi­nem nostrum, magistrum Dominicum socium et Concanonicum nostrum, ad infrascriptam inqui­sitionem faciendam pro nostro testimonio trans­misimus fide dignum. Qui postmodum exinde re­uersi, nobis concorditer retulerunt: Quod idem homo vester, praesente dicto testimonio nostro, feria tertia, proxima ante praesens festum Beati laeobi Apostoli, ab omnibus quibus decuisset et licuisset, Nobilibus et Ignobilibus Comprouincia­libus, occulte diligetiter inuestigando, prout po. tuissent, talem de infrascriptis sciuissent veritatem : Quod Magister Joannes Canonicus Ecclesiae lau­riensis , ex voluntate Capituli loci eiusdem feria secunda, proxima ante festum Natiuitatis B. Io­hannis Baptistae, cuius tertia nunc praeteriisset reuolutio annualis, viam antiquam possessiouis praefatpruin Fratrum Crucigerorum, Sarfy voca­tae, destruxisset, super eademque Iobbagiones et populos collocari fecissel, non modicam ex ea­dem parte terrae particulam occupando. Eo non contentus, metas possessionis eorumdem Crazon-­zenthmikios vocatae, a parte mcridiei habitas, annihiJasset et perarari fecisset, in praeiudicium eorurn non modicum et derogamen, lite pendente, vt dicitur inter ipsos. Datum in festo B. lacobi 42 *

Next

/
Thumbnails
Contents