Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

dantes dignum est —• — — gaudere, vt qui se voluntariis obsequiorum necessitatibus sponte sub­iiciunt, digne nostris prouisionibus consolentur. Ad vniuersorum iqitur notitiam harum serie vo­lumus peruenire: Quod quia nobills Domina Mar­garetha, relicta quondam Magisti Pauli de Ma­gyar, salubri ducta proposito, in possessione Pa­pucz Ecclesiam quamdam collegiatam, seu Prae­posituralem, in honorem corporis Christi, et sancti Saluatoris construxit et fundauit, ipsamque co­piose iuxta suam facultatem dotauit, vt in aliis lit­teris nostris priuilegialibus plenius continetur. Nos igitur considerantes morum honestateni, conuer­sationem discreti viri, Magistri Stephani, Cano­nici Ecclesiae nostrae Iauriensis dictam Ecclesiam Corporis Christi et Sancti Saluatoris, et ipsius Praeposisuram cum omnibus suis iuribus et vtili­tatibus vniuersis, auctoritate ordinaria de con­sensu fratrum nostrorum eidem Magistro Stephano dedimus et contulimus, sibique prouidimus de eisdem, ac per nostri annuli immissionem ipsum inuestientes, ac per Magistrum Michaelem Cano­nicum Ecclesiae nostrae ad corporalem possessio­nem ipsarum Ecclesiae, ac Praepositurae induci facientes, dando eidem plenam et liberam admi­nistrationem temporalium et spiritualium ex Prae­positura supra dicta; statum autem in choro et vocem in Capitulo habeat post custodem Ecclesiae nostrae supradictae. In cuius rei memoriam , per­petuamque firmitatem, praesentes litteras nostras eidem concessimus sigillo nostro secreto, quo vti­mur, consignatas. Datum laurini Sabbatho pro­ximo post festum Natiuitatis Beati Iohannis Bapti­stae. Anno Domini M. CCC. LXVI.<< Kaprinai sub B. Tora. XXXVII. nro XVII. p. 102—3.

Next

/
Thumbnails
Contents