Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

^vaesentiam Vajuodae vel Vice-Vajuodae legitime citari, rationem sufficientem de comissis reddituri. Ceterum volumus et coramittimus, quod quilibet homines cummunes, seu Olahi, qui fuerint in congregationibus vel iudicatibus Wayuodae aut Vice-Wayuodae, vel eius comitum, habentium tamen ad hoc facultatem, iuridice extradati, et proscripti, dum et vbi per quoscunque homines apprehendi poterint, si nostram regiam gratiam non habebunt, secure capiantur, et secundum sua demerita puniantur, absque omni requisitione et nota grauaminis aliqualis. Nobiles autem, qui non alias, nisi in specialibus Wayuodae Transyl­uani congregationibus seu Iudicatibus proscribi possint, cum fuerint per aliquos apprehensi et detecti, regiamque super indulsione suorum ex­cessuum gratiam non habuerint, eidem Wayuode assignentur puniendi. Infideles vero regiae no­strae Maiestati et proseriptos, quicunque capere possent et non caperent, et captos regiis manibus non assignarent puniendos, vel eorum partem fo­uerent, ipsi tales cuiuscunque etiam status aut con­ditionis homines, eandem incurrant notam infide­litatis et proscriptionis eo facto. Item si aliqua oausa contra hominem litteras regias super dona­tione possessionaria, aut aiia gratia habentem, coram Wajuoda aut Vice - Wajuoda suscitaretur, si ille, qui causam suscitat, non habuerit in ipsa causa aliquas ex aduerso litteras rationabiles, vo­[ lueritque suam humano solum testimonio probare actionem , causam huiusmodi commitlimus in cu­riam nostram transferendam, et ibidem iudican­dara. Aliae vero dictorum Nobilium causae per Wayuodam vei Vice-Wayuodam in eadem terra

Next

/
Thumbnails
Contents