Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

renitatis semper obedire cupientes, vt lenemur, vna cum praefato Gregorio de Chala, homine ve­stro, Petrum Clericum Chori nostrae EccJesiae, hominem nostrum fide dignum, ad infrascripta peragenda pro testimonio duximus destinandum. Qui demum ad nos reuersi nobis concorditer retu­lerunt, quod ipsi feria quarta proxima ante festum Beati Andreae Apostoli proxime praeteritum, ad faciem dictae possessionis Dios, vicinis et comme­taneis eius legitime conuocatis , accedendo, intro­duxissent praefatum Magistrum Simonem in do­minium eiusdem, statuissentque ipsam eidem Ma­gistro Simoni litterato eo iure, quo ad ipsum di­gnoscebatur pertinere , iure proprio possidcndam nullo contradictore inibi apparente ; saluo tamen iure alieno. Dalum quinto die diei statutionis prae­notatae. Anno Domini supra dicto. Nos igitur ius­tis et modestis supplicationibus praedicti Magistri Simonis litterati nostrae per eundem humiliter por­rectis maiestati; regia pietate acquiescentes praeta­ctas Jitteras iam dicti Capituli Ecclesiae Albensis rescriptjonales eatenus, quatenus eaedem rite et legitime factae exstiterunt et emanatae, et quemad­modum vires earumdem veritati suffragantur de verbo ad verbum praesentibus transcribi et transu­mi appositioneque noui et authentici sigilli nostri consignari fecimus pro eodem , et suis haeredibus vniuersis, perpetuo valituras confirmari, praesen­tis priuilegii nostri patrocinio mediante, saluis iu­ribus alienis , ob cautelam firmiorem. Datum m Wyssegrad in vigilia festi Purificationis Virgims gloriosae. Anno Domini MiJlesimo trecentesimo sexagesimo sexto. £ transumto priuilegiaii vide sequens.

Next

/
Thumbnails
Contents