Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
LX mus mittere Ambax. nostros ad praesentiam sacratissimae suae coronae, qui nostri Ambax. sciant dicere ex parte nostra viam salubrem, qua mediante regnum Hung. a vi et manibus Turchorum y et gentium infideliuin possit sanius pertueri et defendi, et etiam pareret mandatis ipsius D. N. regis, prout hec et alia in litteris Maiestatis suae melius et latius continentur. JExponere debeatis M. S. quod ita desideramus salutem d. regni, quae est nostra , sicut salutem animarum nostrarum; et super his exponere debeatis — si idem D. rex solummodo voluerit consilium super facto regni, et vos tribuere debeatis prout Deus vobis dederit gratiam, et super dicto consilio tantum conformare vos debeatis cum aliis Dalmatinis, seu meiiori parti ipsorum" etc. Cod. Dipl. tom. X. vol. II. En ciuitatumad Comitia regni vocatarum primordia ! Prouincialia quoque Comitia Dalmatis celebrata fuisse, certum non minus est : ,,Sigismundus etc. Fideies nostri diiecti. Gratum quippe Maiestati nostre non parum extitisset, ad hanc nostram congregatioinem Temesien. Oratores vestros , quos non abs re euocari feceramus, aduenisse — — Nos quidem Segnie, Diuinitate fauente, infestiuitate B. Katherinae virg. prox. omnino esse decreuimus, quo denuo euocauimus Amb. omnium Daim. Ciuitatum, illuc qLioque suos cum pleno, largo, et sufficienti mandato nobiscum tractandi, communitatemque ve~ stram obligandi, fidelitas vestra procul dubio transmittat. Sic omni ex causa legilima volumus, et iubemus. Datum in Temesuar die XXVI. Octobris A. D. MCCCXCVII. Ibidem. Banum Daimatiae, efe