Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
pter sinceri amoris constanciam, promisimus et presencium serie promittimus, vt preclaram Virginem Elisabeth natam recolende memorie quondam incliti ducis Stephani, fratris nostri gerraani, illustri Principi, Domino Wenceslao, filio ipsius Domini Imperatoris, Boemieregi, meliori modo et forma, quibus possumus, matrimoniali foedere nubendam trademus in coniugem, presencium sub nostrarum maiestatum testimonio litterarura. Datum Bude vicesimo septimo die mensis February. Anno Domini Millesimo CCCLXVI. regni autem nostri anno vicesimo quinto. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri, et nostro sigillo iussimus roborari. Datum Prage Anno Domini Millesimo, trecentesimo, sexagesimo sexto die XXIII. mensis Marty. L. S. pend. Ex arcliiuo Imp. Viennen. CCXCIV. An. Ch. 1366. Idem Ludouicus Simonem litteratum in possessione Uios per Capitulum Alher.se statui iuhet. Nos Ludouicus, Dei gratia, rex Ilungariae, memoriae commendantes, tenore praesentium significamus quibus expedit vniuersis; quod Magister Simon litteratus, ciuis Albensis, nostrae Serenitatis humiliter adiens conspectum, exhibuit nobis quasdam litteras honorabilis Capituli Ecclesiae Albensis, super legitima reambulatione , introductione, et statutione cuiusdam possessionis Dios vocatae, in Comitatu Albensi existentis, rescriptionales eidem facta confectas , tenoris infrascripti; petensnos, et nostro culmini humiliter supplicans, ac deuote ? vt easdem litteras de verbo ad verbum praesentibus nostris litleris patentibus transcribi et