Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
ratorera , actorem f factorem, negotiorum suorum gestorem , nuncium et syndicum suum , specialem constituit f prout in iittera auctoritatis et potestatis nobis tradita continetur expressius r cuius tenor sequitur in hec verba: Nos Ludouicus Dei gratia rex Hungarie, notum facimus tenore presentium vniuersis, quod nos de fide et fidei puritate ac |fidelitatis constancia Spectabilis viri, Domini Wladislai Ducis Opuliensis, consanguinei nostri carissimi, indubie confisi feciraus, constituimus, ordinauimus atque creauimus ac facimus , constituimus, ordinamus atque creamus nostrum verum, legitimum procuratorem, actorem faccorem, negociorum gestorem, nuncium, syndicum specialem VY ladisiaum Ducem, presentem et praesens mandatum in se suscipientera, ad tractandum, deffiniendum , perficiendum, ac consummandum sponsalia de futuro seu de presenli inter Serenissimum Principem Wencesianm Bohemie regem, natum inuictissimi Principis, Domini Karoli quarti, Romanorum Imperatoris, semper Augusti, fratris nostri ab vna, parte vero ab alia inter inclytam Virginem Dominara Elisabeth, filiam quondam Domini Ducis Stephani, sororem nostrara , cura debita solerapnitate, sicut melius de iuris beneficio esse potest, et si necesse fuerit, iurandi in animam nostram de obseruando et de attendendo omnia et singula , que idem syndicus et nuncius noster fecerit, tractauerit, firmauerit, et nomine nostro promiserit in premissis, et quolibet premissorum, et ad recipiendum et gerendum nostro et successorura- nostrorum nominibus ab eodem pacta , et condiciones quascunque oportunas, ac ad omnia alia et singula faciendum, que in preraissis vel cir-