Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
CCLXXIX. sln. Ch. 1365. Ioannea A. Diaconus de Kiilullo, Vicarius ger. Strigon. super decima coram se renunciata testimoniales edit. Nos Iohannes, Arelii - Dfaeonus de Kykelleu Ven. in Christo Patris et Domini, Dom. Nicolai, Dei et Apostolicae sedis gralia A. Episcopi Strigon. locique eiusdem Comilis perpetui Vicarius, in spiritualibus et temporalibus generalis, memoriae commendanles tenore praesencium significamus, quibus expedit, vniuersis: Quod honorabilis vir D. Thomas, Praepositus Ecclesiae S. Thoinae Mart. de promontorio Strigonien. et Canonicus Ecelesiae Strigonien. coram nobis personaliter comparendo, non coactus, nec circumuentus, nec vi vel dolo, sed spontanea et libera voluntate recognouit et confessus exlitit viua voce: quod licet ipse in facto decimarum cuiusdam territorii iuxta magnam vineam Praepositurae Ecclesiae suae inter duas vias inagnas de Strigonio versus Vissegrad tendentes, siue quaestionem, siue litem contra Dominos de Capitulo Ecclesiae Strigonien. memoratae mouere intendisset; tamen quia nullum ius ad easdem decimas se et Ecclesiam suam praedictam habere, nec vnquam habuisse certitudinaliter agnouisset; ideo omni liti, actioni seu quaestioni in facto praediclarum decimarum quomodocunque suscitandis penitus et per omnia renunciasset, imo renunciauit coram nobis, ipsas decimas eo iure, quo ad eosdem Dominos deCapitulo Slrigonien. hactenus perlinuerint et pertinerent, iisdem pacifice percipere et tenere relinquendo. In quorum omnium testimonium praesentes fieri fecimus, sigillique nostri Vicariatus pendentis mu-