Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

CCLXXI. An. Ch. 1365. Idem Ludouicus ciuitati Bartfa ius gladit confert. Nos Ludouicus, Dei gracia Rex Hungarie, memorie commendamus, tenore praesencium si­gnificantes, quibus expedit, vniuersis: Quod quia ciuitatem nostram Bardfa, in confinibus regni no­stri situatam, eiusque inhabitatores, per fures, latrones, spiliones (sic) et proscriptos, quos ibi certi­tudinaliter audimus esse multiplicatos, sentimus ^iuersimode angariari etj deuastari, igitur nos, qui non vastitatem ipsius ciuitatis nostre volumus, sed pocius augmentaciouem, aduocato, iuratis et ciuibus eiusdem nostre ciuitatis presentibus e£ fu­turis, sicut pro eorum commodo et vtilitate, sic non minus pro honoris nostri regy incremento, de plenitudine nostre potestatis et gracia speciali duximus annuendum, vt ipsi huiusmodi fures, ia­troijes, spiliones, proscriptos et alios quoslibet nociuos homines, quos in predicta nostra ciuitate, et in eius terris seu districtibus intra metas ipsius circumquaque adiacentibus iuuenire et apprehen­4ere, seu capere poterunt, captiuandi, detinendi, pro eorumque pena patibulum et alia quelibet tormentorum ge^era seu ingenia, in terminis eius­dem nostre ciuitatis erigendi et faciendi, ac pre­nominatos nociuos seu malcfactores homines se­cundum exigeijciam demeritorum suorum suspen­dendi, puniendi, dimenbrandi, decollandi, ple­ctendi, et aliis penis debitis tormentandi, liberam et plenariatn, ex premissa nostra annuencia, et securam habeant perpetuis temporibus facultatem; harum sub secreto nostro sigillo testimonio litte­rarum; quas sub maiori nostro sigillo priuilegia-

Next

/
Thumbnails
Contents