Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
CCLXIX: An. Ch. 1365. Idem Ludouicus Nobilibus Transil. super causis populorum suorum , exceptis furti, latrocinii > ac homicidii delictis , iurisdictionem impertitur. Nos Ludouicus, Dei gratia,Rex Hungariae, memoriae commendantes, praesentium tenore significamus vniuersis , quod nos fidelibus nostris vniuersis Nobilibus de partihus Transjiuanis, et eorum haeredibus huiusmodi libertatis et gratiae perpetuo duraturae praerogatiuam dedimus et annuimus : vt ipsi Nobiles , eorumque haeredes et posleri, ac quipiam ipsorum suos popuios et Iobbagyones ac famulos impossessionatos, in omnibus causis, et causarum arliculis, exceptis duntaxat furtis publicis, latrociniis et causis criminalibus, ad instar ceterorum Nobilium regni nostri iudicandi plenam habeant facultatem. Volumus igitur, et vobis vniuersis Praelatis, Baronibus, Comitibus, Castellanis, Nobilibus , officialibus , et aliis cuiusuis dignitatis et status hominibus possessionatis, item ciuitatibus et liberis villis, ipsarumque rectoribus, Iudicibus et villicis fidelibus nostris, quibus praesentes ostendentur firmissimo regio sub edicto mandamns, quod deincepspopulos, Iobbagyones , et famulos impossessionatos , praedictorum Nobilium de partibus Transyluanicis, in nulJis causis et causarum articulis, motis et mouendis, exceptis solum , vt praefertur , furtis publicis , latrociniis, et causis criminalibus, iudicare, vel vero astare iudlcatui compellere praesumpmatis, nec ipsos, aut eorum alterum in personis, seu rebus suis alibi in tenutis et possessionibus vestris, ac vestri in medio arrestare et impedire et arrestari facere quomodolibet audeatis, sed si qui aliquid