Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

zonura nostrorum M.igistris, ac Magistro Benedicto Comite Posoniensi, aliisque quam pluribus regni nostri Comitatus tenentibns et honores." Apud. St. Lunig. p. 245. CCLXV. u4n. Ch. 1365. Jdem Ludouicus tributa Monialibus de Ve­teri-Buda per domesticos , et extraneos exacte depen­di praecipit, Ludouicus, Dei gratiaHung., Dalra., Croatiae, Ramae, Seruiae, Gaiiciae, Lodomeriat, Cuma­niae, Bulgariaeque Rex, Princeps Salernitanus et honoris ac montis S. Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus, praesentibus pariter et futuris, praesentium notitiam habituris, salutem in omnium Saluatore. Cordi inleresse debet regibus, atque curae, vt ea y quae pro quiete religiosae conuersa­cionis sunt salubriter disposita, nec ipsorum re­gum sollicitudo negligat y nec aliorum plectibilis possit praesumtio perturbare. Proinde ad vniuer­uersorum notitiam harum serie volumus perueni­re: Quod quamquara plerisque horainibus, regni­colis nostris, et extraneis, ac hospitibus, instan­tiis eorumdem et supplicationibus interuenientibus, huiusmodi gratiam feeisse dignoscamur, vt ipsi nul­la in regno nostro tributa dare, et persoluere te­neantur. Tamen quia religiosae Dominae Sancti­moniales claustri Beatae Mai iae Virginis de veteri Buda, quae de tributo earumdem et elemosynaria donacione et prouisiua elargitione nostra videlicet et Serenissimae Principissae Dominae Elisabeth, eadem gratia reginae Hungariae, Genitricis no­stre charissimae, ipsisfacta, viclum habere digno­scantur; talisque donatio et j)rouisio eleemosynalis

Next

/
Thumbnails
Contents