Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
sores ab antiquo e Nobilibus eligebantur, qui simul causas iudicabant, dicti Consilium. Sed et communitati electae pars votorum propria fuit." Lue. lib. VI. cap. II. Conuentus sententiarum dicendarum causa coacti Comitia, vel concilia nuncupata. Ad haec populi in ciuitatibus conuocationein, per consilium , Praeconium, ac parlamentum factam insinuat Arclii-Diaconus Spalatensis. Causae in concilio vno haud expeditae ad aliud sunt appellatae. „Statis anni temporibus conuenire simul solitos sirigularum Zupaniarum homines constat, et praeterea iussu Baronum et Comitum, provt occasio necessitasque exigebat, ibique in commune consulere , et quae res ferebat, decernere. Hoc Conuentum, latine parlamentum in scriptis appellatum reperitur. Croatice vero Sbor dicunt; quo nomine etiam ciuitatum vniuersita- , tes, quoties deliberandi causa in vnum conueniebant, dictae fuere. Nulla lex scripta apud Croatas in vsu fuit, mos quippe Maiorum et anliquae consuetudines pro legibus habebantur} in contrahendo raro admodum scrij»turarum documentis vtebantur: testium frde ac religione ad res gestas probandas, contenti ; iudicia a certis Magistratibus, ac plerumque ab arbitris, de quibus inter partes conuenerat, exercebantur. Illud notatu dignum, quod pars in iudicio victa , non aliter appellare a sententia rite censebatur, nisi operimento capitis in terra iaclo, appellationem protestaretur, tunc controuersia ad regionis congregationem vel tolius regni curiara , prout rer controuersae qualitas requirebat, deferebatur-" Luc. lib. VI. Cap. I. 51. ,,Haec fuere sub regibus quoque Hungariae ad Ludouicura vsque Dalraatarum iura, seu