Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

est, vocahant, quem nonnunquam Filiis quoque vel Fratribus , Ducatus tamen titulo, concredebant. — Andreae Ducis tempore reperitur Comes qui­dam, Paulus nomine, cognoscendis inter Latinos et SJauos controuersiis A. 1200. praepositus, sed re­gnante eodem Andrea loco illius Iudicis alter Ba­nus additus fuit, qui Maritimus dictus est, et Ba­no Dalmatiae et Croatiae suberat; qui titulo mu­tato Banus totius Sclauoniae vocabatur, vt ex su­pra relato priuilegio Stephani Bani de IablanicJi apparet. Hac distinctione ( Bani maritimi ) Brelie­rienses vt pluriraum vsi fuere. Banis iurisdictio in Dalmaticis ciuitatibus nuJJa iure competebat, nisi in aliquiJjus casibus accidentalibus, puta bellorum tempore, Principum transuectionilius, aliisque si­milibus, in quibus iura silere oportebat." — Prae­cipuum ipsorum munus exercitum ducere, vnde et Voyuodae dicti: Voyuoda vero exercitus Ducto­rem significat.^—„Banis et Vice-Banis dona certa bis in anno dabantur; scilicet diebus Natiuitatis Do­mini et Paschatis, liaecque dona dationes latine ( Bauzulusmaja vulgariter ) scripta reperiuntur. Hos etia m aduenientes epulis excipere, et abeuntes mu­neriJjus prosequi, mos erat; quae procurationes dictae fuerant. Eadem obseruaJiatur munerum con­suetudo occasione nuptiarum, et natalium Libero­rum" Lib. VI. cap. I. : §. 49. DeComitibus idem Lucius taliler „An a Zupanis regiones, quibus praeerant, nomer» acceperint, an vero ipsi Zupani a Zupa, id est regione, incertum. Zupanos autem regionibus prae­positos ex subscriptionibus priuilegiorum etregum Croatorum, quae supersunt, clare constat. Hos autem Zupanos ad oinne concilium vocatos, si-

Next

/
Thumbnails
Contents