Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
Clericos ac Laicos auulsa, et usurpata ad ius ac proprietatem eiusdem Monasterii reuocanda committit. Datum Auinione V. kal. Aprilis. Pontificatus anno secundo." Origin. in archiuo Exc. Camerae R. H. CCXLII. Jtri. Ch. 1364. TVilhelmus Episcopus Quinqueeccles. abusum ab interfectorum funere marcam vnam exigendi t recensitis JBenedicti PP. XII. litteris damnat. Nos Wilhelmus, Dei et ApostolicaeSedis gratia Episcopus Quinqueecclesiensis, Comes Capellae, et Secretarius Cancellarius Domini Ludouici, eadem gratia Kegis Hungariae, memoriae commendantes tenore presentium significamus, quibus expedit, Yniuersis: Quod cum Reginali Excellentiae primi sui regnicolae grauem porrexissent querimoniam super eo, vt Archidiaconi et Vicearchidiaconi de sepultura hominum quocunque modo interfectorum marcam exigendo ipsis et ad eos pertinentibus maximam inferrent continue iniuriam atque dampnum, et in hoc sibi remedium a Maiesta^e reginali impertiri supplicassent, ipsa reginalis celsitudo de remedio eis in hac parte subuenire attendens, in conseruatorio regali Litteras Papales tenoris infrascripti per nos requiri, et earum copiam de verbo ad verbum cuilibet petenti sub sigillo Regio, quo praetextu dicti Honoris nostri, scilicet comjtatus Capellae Regiae vtimur, dari facere personaliter demandauit, quarum tenor talis est: Benedictus Episcopus Seruus Seruorum Dei, Vener. Fratri T. Archiep. Strigoniensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum contingit interdum aliquam consuetudinem repe-