Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
cta, iuxta dicta tria sigilla decreuimus fore appendendum ; ad quecunque vero priuilegia paterna y dictisduobus prioribus sigillis suis consignata, que per eundem Patrem nostrum per sigillaeius posteriora, vel per nos cum sigillo nostro premisso deperdito, confirmatanon haberentur, ad ipsa priuilegia ipsum nostrum non appenderetur, vel quaecunque patentes lilterae nostrae, et paternae non confirmarentur, ea priuilegia et litterae, sicut per eumdem patrem nostrum fuerunt reuocata et annullala, sic et nos ipsas, seu ipsa commisimus viribus caritura , nullamque roboris obtentura firmitatam. Inter quae praesens priuilegium nostrum omni suspicione destitutum, et omnia in eo superius contenta et expressa, pro Comitibus Stephano et Iohanne, filys dicti Comitis Bartholommei, eorumque haeredibus, et posteris vniuersis, dicti sigilli nostri noui dupplicis et autentici appensione innouamus et perpetuo valiturum conlirmamus. Datum per manus Venerabilis Patris, eiusdem Domini Nicolai Archiepiscopi Strigoniensis, locique eiusdem Comitis perpelui etaulenostre Vice-Cancellary, tredecimo kaletidas May. Anno Domini M.CCC.LXIY. regni aulem nostri anno vigesimo tercio." Ex originali ciusdem Comitis Vegliensis. Vide annum 1350. CCXXVII. An. Ch. 1364. Exemplar iertium. Ad vniuersorum noticiam. Nos Ludouicus Rex praefatus, vniuersis declaramus: quod vbi in regno nostro Bosne, (cetera vt in duobus praecedentibus) Inter que presens priuilegium nostrum omni suspicione destitutum, et omnia in eo superius contenta et expressa pro predictis ciuibus et