Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

virumque par dicti sigilli nostii preconcepta mali­tia subtraxerunt. Nos itaque praeeauentes, ne ex huiusmodi sigilli nostri deperditione regnicolis 110­stis in eorum iuribus successiue periculum posset imminere, sigillum nouum in duobus paribus fe­cimus pro nobis sculpari, quod ad omnia priuile­gia nostra et condam Domini Karoli regis, patris no­stri sub priori sigilio eiusdem, tempore suae coro­nationis sculpto, et demum per eumdem eo, quod sub ipso plurimae infideiitates perpetrate extiterunt repertae, permactatae; ac sub alio sigilio ipsius, in partibus transalpinis casualiter deperdito confe­cta, iuxta dicta tria sigilla decreuimus fore appen­dendum. Ad quemcunque vero Priuiiegia paterna dictis duobus prioribus sigiliis suis consignata , que per eundem patrem nostrum persigiila eius poste­riora , vel per nos cum sigiilo modo praemisso , deperdito confirmata non haberentur, et ad ipsa priuilegia ipsum nouum sigillum nostrum non ap­penderetur, vel quecunque patentes iilterae no­strae, et paternae non confirmarcntur, eapriuiie­gia et litterae, sicut per eumdem patrem nostrum fuerunt reuocata, et annullata, sic et nos ipsas seu ipsa commisimus viribus caritura, nullamque ro­boris obtentura firmitatem. Inter quae praesens pri­uilegium nostrum pro praedicto monasterio beatae Yirginis de Scepus et Abbate in eodem pro tempo­re constituto, dicti sigilli nostri noui dupplicis et authentici appensione omnia ineo superius conten­ta, et expressa innouamus etperpetuo confirmamus, saluis iuribus alienis. Datum per manus eiusdem Domini Nicolai Archiepiscopi Canceilarii nosti i. quinto idus Aprilis. Anno Domini MCCCLXIV, regni autem nostri anno vigesimo tertio."

Next

/
Thumbnails
Contents