Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
i09 orum, Praepositorum, Fratrum cuiusuis Ordinis, Abbatissarum , Monialium, Nobilium et possessiouatorum horainum, talis modus obseruetur; vt fudices, villici, et Iurati Ciuilalum, et villarum praediclarum in eo, quod blada seu fruges cuiusuis generis vel speciei existant, non plura, quam ad sustentationem Ciuitalensium vel villanorum ad vnum Annum sufficientia fore, fide eorum mediante cognouerint, retinebunt, residua vero blada ct superflua apud quemcunque, vel apud quoscunque conciues et cohospites suos tam in foueis, quam in aliis locis priuatis, seu abditis, pro annis futuris reseruata et abscondita esse sciuerint, pandebunt, ex ea regnicolis nostris, defeclum bladorum patienlibus iusto suo pretio suos conciues, vt venditioni exponi faciant, absque quolibet foenore coorctabunt, coram testimoniis capitulorum, vel conuentuum; vbi vero capitula vel conuentus non haberentur, in praesentia Plebanorura ipsorum Sacramentum praestare, ei demum huiusmodi Satramentoruin seriem , ad quintum decimum diem depositionis eiusdem , in litteris capitulorum, vel conuentuum vel Plebanorum Magnifico viro, Nicolao Konth, Regni nostri Palatino, cui plenariam executionem huiusmodi negotii, in toto regno nostro duximus committendam, fideliter et conscientiose reportare teneantur Iudices et Iurati annotati. Nos vero ex superabundanti Regia pietate de Consilio Dominae Reginae, matris nostrae ac Praelatorum et Baronum nostrorum praedictorum statuimus, quod pro bladis, seu frugibus, videlicet tritico, siliginibus, ordeo, auena , milio, brasio , farina , panibus, nec non de lentibus, pisis, fabis, oleribus, et aliis leguminibus, vnde-