Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
culum possit imminere, sigillum nouum in duobus paribus fecimus pro nobis sculpi, quod ad omnia priuilegia nostra et quondam Domini Caroli regis, Patris nostri, sub priori sigillo eiusdem tempore suae coronationis sculpto, et demum per eundem eo, quod sub ipso plurimae infidelitales perpetratae extiterint repertae, permactato ac sub alio sigiilo ipsius in partibus Transalpinis casualiter deperdito confecta, iuxta tria dicta sigilla decreuimus fore apponendum; ad quaecunque vero priuilegia paterna diclis duobus prioribus suis sigillis consignata, quae per eundem Patrem nostrum per sigilla eius posteriora, vel per nos cum sigillo nostro praemisso deperdito confinnata non liaberetur, et ad ipsa priuilegia ipsum nouum sigillum noslrum 11011 appenderetur, vel quaecunque patentes litterae nostrae et paternae non confirmarentur, ea priuilegia et litterae, sicut per eundem patrem nostrum fuerunt reuocata at annullata, sic et nos ipsas seu ipsa commisimus viribus caritura, nullamque roboris obtentura firinitatem, inter quae praesens priuilegium paterrium omni suspicione destitutum, et omnia in eo superius contenta et expressa, pro eadem Ecclesia Nitriensi dicti sigilli nostri noui duppiicis et autlientici appressione innouamus et confirmamus; saluis iuribus alienis. Dalum per manus eiusdem Domini Nicoiai Archiepiscopi, Canceiiarii nostri, tertio Idus Alaii. Anno Domini M. CCC. LXIV. Regni autem anno vigesimo tertio." Ex originali transumto Nicolai cle Gara Palatini anno 1J1!4 emanato.