Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
CCXVII. An. Ch. 1364. Idem Ludouicus donationales Dominae Margarethae , viduae Pauli Magyar, monasterio Claris( sarum de Veteri Buda concessas, nouo firmat sigillo. Ad perpetuam rei memoriam. Nos Ludouicus, rex praefatus, vniuersis declaramus, quod vbi in regno nostro Bosniae innumerabilis multitudo Ilaereticorum et Patareorurn pullulasset in errorem fidei orthodoxae, ad extirpandum quoque de ipso regno nostro eosdem, ex vna parte Venerabilem in Christo Patrem, Dominum JNicolaum Archiepiscopum Strigoniensem f Cancellarium nostrum, penes quem vtrumque par sigilli nostri authentici habebatur, et virum Magnificum Dominum Nicolaum Palatinum cum caeteris Praelatis, Baronibus et regni Proceribus in Uzuram destinaueramus; quidam familiares ipsius Domini Archiepiscopi, pro custodia deputati, vtrumque par dicti sigilli nostri ex praeconcepta malicia subtraxerunt. Nos itaque praecauenteSj ne ex huiusmodi sigilli nostri deperditione regnicolis nostris in eorum iuribus successiue periculum possit imminere; sigillum notium in duobus paribus fecimus pro nobis sculpi, quod ad omnia priuilegia nostra, et condam Domini Caroii regis, Patris nostri sub prrori sigilio eiusdem, tempore suae coronacionis sculpto, ac demum per eundem eo, quod sub ipso piurimae infidelitates perpetratae extiterunt, permactato, ac sub alio sigillo ipsius in partibus Transalpinis casuaiiter deperdito , confecto, iuxta dicta tria sigilla decreuimus fore appendendum; ad quaecunque vero priuilegia paterna, dictis duobus prioribus suis sigillis consignata, quae per