Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
CCVI. Ch. 1363. Ioannes }filius Nicolai de Pula , ludex Ginsii, curiam suam in Lozdorf iure perennali vendit. Ioannes. filius Nicolai de Pula , tunc temporis Iudex in Gunsa , significo, ac notum facio tenore praesentium, quibus expedit vniuersis, tam praesentibus , quarn futuris lianc litteram inspecturis: quod ego vendidi vnam curiam, quae quondam erat consobrini mei Nicolai, dicti Guth, et Elisabethae Sororis meae, ac fili orum et parentum ipsorum, quae sita est penes villam inferiorem Lozdorf in vicinitate inferioris Djtreko ac honesto Dietrico Snodel, et vxori suae Geizlae et liaeredibus ipsorum pro vera et libera pecunia et eorum — quiete ac pacifice in filios filiorum possidendam et habendam, vel vendendam tanquam propriam eorum haereditatem. Quod ego Ioannes, soror mea Elisabeth, nec consobrinus meus Psaudus y qui nunc viuit, nec non filii ipsorum , non parentes meorum vlterius et de cetero nunquam habebunt, nec habere poterunt aliquam spem et exspectationem seu allocutionem supra ante dictam curiam. Huius rei venditionis testes sunt: Nicolaus Saxo, Nicolaus Skefredt, Nicolaus Scheubendorff, Nicolaus Hernet. In cuius rei testimonium, ac firmiorem certitudinem praesentem litteram cum sigillo nostro proprio pendenti munimine roboramus. Datum in Gunsa feria quinta proxima ante festum Penthecostes. Anno Domini Milesimo trecentesirno sexagesimo tertio." Originales in arcliiuo Camerali Heuenesi Tom. LIII. 10. p. 17-8.