Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

bito, vt si quae a suis iu Cliristo fratribus seu sub­ditis sibi duntaxat necessario petendo recipit, eis­dem in maioribus debeat respondere, vt ponti­ficalis praesidentiae integritas non tantum praeesse, sed subditis prodesse peruigili cura immineat sa­lubriter et insistat; hinc est, quod ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire: quod quia honorabiles viri fratres et socii nostri Cano­nici de Capitulo praescriptae Ecciesiae nostrae possessionem ipsorum Demyen vocttam, in Comi­tatu Hewes-Vyvarensi existentein, olim per Do­minum Chanadinum Archiepiscopum Ecclesiae Stri­goniensisj felicis recordationis de pecunia sua pa­trimoniaii comparatam , et ob dilectionein fra­trum nostrorum, vt in litteris eiusdem priuile­gialibus haberi conspeximus, ipsis fratribus nostris donatam et collatam, pro castro nostro episcopali nimium vtilem et necessariamj nostris petitionibus annuentes, ad idem castrum appiicandum, molen­dinum vero eorum ex opposito Ecclesiae «beatae Catharinae Virginis retro curiam custodis in fluuio Egur vocato situm instrumentalique vigore ad ipsos pertinens, per Venerabiiem quondam Pa­trem, Dominum INicolaum, Episcopum Agriensem, ecclesiae praedictae, praedecessorem nostrum piae memoriae in praeiudicium et contra voiuntatem ipsorum, vt hoc nobis in pluribus iitteris prote­statoriis et proliibitoriis quorumdam Jocorum te­stimonialium, per eosdem nobis exhibitis, vidi­mus contineri, altariae Beatae Mariae Magdalenae in eadem Agriensi Ecclesia per ipsum fundatae, donatuin et collatum, nunc tamen sub dominio ipsorum liabitum, veluti ius eorum proprium per nos dicto altari B. Mariae Magdalenae, ad cuius

Next

/
Thumbnails
Contents