Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
finern optalae pacis addncta, quamvis sub pendulo differentiarum deducatur in longum. Nos igitur timentes , ne scintilla tenuis non extincta, in flammam, quod absit, transeat destructiuam, apostolicae prouisionis remedium in hae parte prouidimus adhibendum, et deZelo pacis ac circum-spectionis industria tuae frattirnitatis in his et aliis gerentes in Domino tiduciam pleniorem, te, velut pacis angelum, de fratrum nostrorum consilio ad praefatorum discordantium partes ac praesentiam propterea duximus destinandum. — — Datum Auinione IX. kal. Februarii. Anno primo." Apud Rayn. ad an. 1363. Fuit Vrbanus V. Innocentio VI. XII. Septembris anno superiori defuncto XIII. eiusdem suiFectus. Videtur Petius S. A. L. Fr. loannem Ord. min. sibi substituisse, cuius operam in anirais conciliandis descripsit Dlugoss. L. IX. p. 1136. /1 HrVW^ 3 c LX XXIX . An. Ch. 1363. Thomas A. Episcopus Strigon. praeceptorias Liudouici litteras anno hoc emanatas , pro monialibus de vaile Kesprim. transcribit. Thomas, diuina patientia et apostolica gratia Archiepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem Comes perpetuus, vniuersis Christi fidelibus, praesens scriptum inspecturis , salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam tam praesentium, quam futurorum harum serie volumus peruerrire: quod religiosa Domina Abbatissa monasterii B. Virginis de valle VVesprimiensi dilecta in Christo nostra fdia, in sua et totius sui conuentus personis ad nostrarn accedens praesentiam apportauit et exhibuit nobis quasdam litteras patentes inclyti Principis et Domini Domini nostri Ludouici, regis Hungariae, Domini nostri naturalis