Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
quo fulelitati Vestrae firmis damus in praeceptis, quatenus dictam montanam eidem Georgio omni eo iure, quo ad ipsum pertinere dinoscitur, possidere admittatis; saluis iuribus nostris, quae exinde dinoscimur habere, more consueto. Aliud pro nostra gratia non facturi. Datum in Orod feria sexla proxima ante dies rogationis. Anno Dom M. CCC. LXIII." L. S. Ex authographo. Collect. Kaprinai Tom. IV. sub B. p. 26. oUc.12- CLXXXII. An. Ch. 1363.' Eidem Eudouico Casimirua Pol. Rex, ac Bolho, Dux Silesiue, qua constituti arbitri amicitiam Carolo IV. Imp. obseruandam decernunt. Nos Kazimirus, Dei gratia, Rex Polonie, et Bolko, eadem gratia Dux Silesie , et Dominus Swidnicensis, notum facimus quibus expedit, tenore praesentium, vniuersis, quia Serenissimus Princeps et Dominus Carolus quartus, diuina fauente clementia, Romanonlm lmperator semper Augustus, et Bohemiae Rex, ac illustris Princeps Dominus Iohannes, Marchio Morauiae ab vna , et Serenissimi Principes, Domini LudouicusRex Hungariae, Rudolphus, ceterique sui fratres Duces Austriae, parte ab alia , super omnibus eorum controuersiis , contentionibus , seu displicentiis , quas inter se hinc inde vsque in praesentem diem habuisse noscuntur, in nos, tanquam in arbitros , seu amicabiles compositores alias compromiseruat, vt in litteris eorum nobis super hoc traditis plenius est expressum. Quo circa virtute arbitrarie potestatis nobis, \t praemittitur, tradite, vnanimi voluntate, dicimus et pronunciamus in his scriptis, quod dicte parles ab hodierna die in antea in perpetuuin super omnibus dissensionibus, contro-