Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

colao, Marco, Iacobo et alii£ Canonicis in eadem Ecclesia nunc Deo deuote famulantibus.' 4 Ex transumpto eiusdem Capituli authentico anno 1384. emanato, vide infra. Coil. Heuenesi tom. VI. p. 272.s<|fj. etf. CLXVIII. An. Ch. 1362. Capitulum Scepus de permutatione bono­rum inter Sigraianos peracta testimoniales edit. Nos Capitulum Ecclesie beati Martini de Sce­pus memorie commendamus: quod honorabilis vir Dominus Iohannes, Custos Ecclesie nostre, filius Comitis Dominici , filii Danus de Sygra ab vna, ac Magister Petrus, filius Emerici de eadem, parte ab altera, coram nobis personaliter constituti, sunt confessi, quod ipsi in Curiis ipsorum paternis, in eadem Sjgra habitis, talem fecissent permutatio­nem vsque vitam ipsorum duraturam . quod Curia predicti Comitis Dominici cum omnibus edificiis et vtilitatibus predicto Magistro Petro, curia autem ipsius Emerici cum similibus suis vlilitatibus pre­dicto Domino Iohanni cessisset, hac adiecta con­dicione, quod si predictus Magister Petrus ab hac luce decederet, extunc curia ipsius Comitis Domi­nici denuo ad proprietatem ipsius Domini Iohannis 4 custodis deuolueretur, et ipse autem filius sororis sue ad ipsam Curiam contradiccione quorumlibet non obstante manendi haberet facultatem; si autem ipsum Dominum Johannem decedere contingeret, curia predicta Emerici eodem modo ad ipsum Ma­gistrum Petrum remaneret, ad quod se parles sponte obligarunt coram nobis. Datum in festo beati Galli Confessoris anno Domini M.CCC.LXII. tn arcliiuo Scepus.

Next

/
Thumbnails
Contents