Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
E membrana originali cymelii episc. Quinqueeccles. Sub sigillo cerae rubrae impresso lcgitur: relacio Nicolai, filii Nicolai, Nepotis Arcliiepiscopi. CLXIV. J4ii. CJi. 1362. lnnocentius PP. VI. mortuo Gregorio, F.piscopo Chanad. Dominicum sufficit. Sequitur recepta a die vltima mensisSeptembris exclusiue, vsque diem vltimam mensis Octobris etiatn exclusiue, qua die (Innocentio PP. VI. Pontificatus sui anno X. Ind. XV. die Mensis Septembris An. 1362. mortuo) Dominus noster Papa Vrbanus V. fuit locatus, et a dicta die vltima mensis Octobris vsque ad diem VI. mensis Nouembris exclusiue, qua die dictusDominus noster fuit coronatus: Et primo recepit de censibus et visitationibus, videlicet a Domino etc. Item de communibus seruitiis Praelatorum infrascriptorum: videlicet a Domino Dominico Episcopo Cenadiensi LXXX. floren. XXIII sol." Apud Battydny Epp. Cbanad. p. 61. Laudatur, quod taxam non pro se solum, sed et restantiam pro Praedecessoribus soluerit. Anno 1373 ad Episcop. Varadinensem translatus. ^t.y/ CLXV. An. Ch. 1362.' JVilhelmus Episcopus Quinqueecclesien. de compositione litis Nobilium de Domunkusfalua coram se facta, testatur. 'Nos Wilhelmus Dei et Apostolice sedis gratia Episcopus Quinqueecclesiensis Comes Capelle et Secretarius Cancellarius Domini Ludouici Dei gralia Regis Hungarie et Polonie memorie commendamus, quod Dominicus, filius Iacobi, et