Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
§. 30. Fatis Hungariam vrgentibus, Turcarnm periculo adaucto, qui fidi adhuc perstiterant in occidentali Dalmatia Vasalli, ad Venetos peraeque defecerant. „Post Sigismuudi mortem, ait Lucius J. c. Veneti Almisanos quoque semet dedentes, receperunt anno MCDXLIV. Deinde Wladislaus, filius Stephani, Herczegi dicli, a quo Herzegouina, ne in Turcarum manus caderet, castrum Vissechi, in praerupto saxeoque colle, ad ripam orieutalem Cettinae, tribus milliaribus a mari distante situm, A. MCDLXX. Venetis tradidit." Lucius 1. c. Fidem Comites VVegliae constantissime coluerant; eodem fato demum et ipsi a Hungaria auulsi: Martinus, scilicet Comes deWeglia ac Modrus, e Frangepauiis morti proximus. Wegliae insulam, Hungariae feudum, in manus Mathiae Coruini remittit, ast frater ipsius Ioannes de Frangepan, natae Morosinae coniux, praeripit; regi ac Venetis fidem simulans; a colonis tamen in dominium neutiquam admittitur; eius obtinendi gratia Mathiae fit supplex; qui precibus illius importunis victus, Biasio Magyar, Segnia in Apuliam destinato, supplicem dominio illocandum committit; illum oppido Fulcino, quod nunc Musetum, expugnato, Loredanus, Venetae classis praefectus, a progressu vlteriore prohibet, Ioannemque Venetias abducit. Dux et Senatus Ioanne, quod Iiungaroruin opem implorauerit, mulclato, filium ipsiusNicolaum Comitatui praeficiunt. Postquam hic quoque repulsus, Venetiis mortem opetiit, Patre ipsius stipendio annuo donato, Wegliam insulam in suam trahunt potestatem. „Tandem Wegliam, cuius Comitem Ioannem Frangepanem A. MCDLXII. in protectionem suscepe-